et ad utraque, tam pulchra quam turpia, circa quamlibet actionem peragenda paratior? Hip. Certe. So. Quotiens itaque turpia facit, volens facit, propter artem atque potentiam, haec autem, vel ambo, vel alterum, ad iustitiam pertinent. Hip. Videtur. So. Enimvero iniuriari, mala facere est: non iniuriari, bona. Hip. Sic est. So. Nonne ergo potentior ac melior anima, quotiens iniuste aget, sponte aget? prava autem contra? Hip. Apparet. So. Nonne vir bonus, qui animam. habet bonam? malus contra, qui malam? Hip. Absque dubio. So. Quamobrem boni viri est, sponte iniuriari: mali autem non sponte: siquidem bonus vir animam bonam habet. Hip. Habet quidem. So. Si quis est igitur hominum qui sponte aberret, turpiaque et iniusta committat, haud alius est, o Hippia, quam vir bonus.
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/235
Appearance