Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/262

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
254
INCERTI AUCTORIS

neque iidem semper eisdem, nec alii semper aliis vivunt. Neque enim leges nostrae homines sacrificare permittunt. apud Carthaginienses autem iustum sanctumque habetur, adeo nt eorum nonnulli Saturno filios litent: quod ipse forsitan audivisti. Nec modo barbari homines diversas ac nos leges sequuntur: verum etiam qui Lyciam incolunt, hi siquidem et Athamantis sussessores qualia sacra offerunt, cum tamen Graeci sint? Nos quoque audivisti, quales quondam leges circa inferiae servaverimus, hostias iugulantes antequam efferretur cadaver, eosque qui urnas ducerent advocantes. et qui iis antiquiores, defunctos etiam domi sepeliebant: quorum, nos his temporibus nihil omnino servamus. Innumerabilia praeterea ad idem exempla referre possemus. ampla enim provincia patet ad ostendendum, quod nec nos iisdem semper nobiscum, nec homines invicem legibus vitam agunt. So. Nil mirum est, o vir optime, si tu recte loqueris, me vero id latuit. Verum donec ipse per te ipsum quae tibi videntur, prolixa oratione narrabis, egoque rursus idem faciam, nunquam, ut arbitror, consentiemus. at si