Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/263

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
255
MINOS.

communis disceptatio proponatur, forsitan congruemus. Itaque si id vis, interrogans ipse me communiter una mecum considera: sin autem respondere mavis, responde. Min. Volo equidem, o Socrates, ad quodcunque libuerit, respondere. So. Age igitur, num iusta putas iniusta, iniustaque iusta esse? an iusta potius iusta, iniusta vero duntaxat iniusta? Min. Equidem quae iusta sunt, iusta: nec non iniusta, quaecunque iniusta sunt. So. An non, quemadmodum hic, sic et ubique gentium existimatur? Min. a. So. Et apud Persas nonne? in. Et apud Persas. So. An non et semper? Min. Et semper. So. Utrum quae plus trahunt, graviora hic censentur: quae minus, leviora? vel huius oppositum? Min. Non. immo plus trahentia graviora: minus trahentia leviore. So. Num et in Lycia et Carthagine idem? Min. Idem.