Haec pagina nondum emendata est
257
MINOS.
Min. Voco. So. Qui sciunt, eadem de eisdem, an diversi diversa constituunt? Min. Eadem. So. Utrum Graeci soli cum Graecis, aut etiam barbari, et secum et cum Graecis, de iis, quae sciunt, conveniunt? Min. Necesse est omnino, eadem de, iis, quae sciunt, Graecos barbarosque censere. So. Probe respondisti. sed nonne et semper? Min. Et semper. So. Nonne medici circa valetudinem conscribunt, quae esse censent? Min. Immo. So. Scripta igitur medicorum, leges medicorum sunt? Min. Sunt. So. Et geometrica scripta, geometrarum leges? Min. Certe. So. Quorum igitur sunt scripta constitutionesque de cultu hortorum? Min. orti cultorum. So. Hae igitur leges horticultoriae sunt. Min. Ita.
Plat. Diall. Part. I. Vol. II.
R