Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/270

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
262
INCERTI AUCTORIS

sunt, et solae concitant audientes: qui potissimum diis indigeant, ostendunt; ac solae in hunc usque diem utpote divinae restiterunt. Min. Vera haec sunt. So. Quis autem ex antiquis regibus lei conditor optimus fuisse fertur, cuius adhuc, tanquam divinae, institutiones exstent? Min. Nequaquam. teneo. So. An nescis, quae Graecorum gentes antiquissimis legibus utantur? Min. Forte Lacedaemonios, et Lycurgum Lacedaemoniorum legum latorem, dicis. So. At haec instituta nondum forte trecentos annos, vel paulo plures, impleverunt. nec non, quae ex illis potiora sunt, unde habuerunt, nosti? Min, Ex Creta ferunt. So. Isti itaque ex Graecis omnibus antiquissimis legibus vivunt. Min. Verum. So. Scis, qui apud eos praestantissimi reges exstiterint? Minos videlicet et Rhadamantus, Iovis et Europae filii, quorum hae leges sunt. Min. Rhadamanthum quidem, o Socrates, iustum virum fuisse tradunt: Minoëm autem agrestem, durum atque iniustam.