Haec pagina nondum emendata est
Deumne, o Alcibiades, precaturus accedis? Al. Et maxime quidem, o Socrates. So. Tristitiam quandam prae te ferre vieris, et oculos in terram figere, tanquam aliquid tecum ipse praemeditans. Al. At quid ad haec praemeditatione opus est, o Socrates? So. Maxima, ut mihi videtur. Nam dic, per Iovem obsecro, nonne putas, deos, quae precamur et privatim et publice, nonnunquam partim concedere, partim minime: et aliis quidem annuere, aliis vero contra? Al. Omnino quidem. So. Nonne igitur tibi videtur magna providentia opus esse, ne quis se ipsum lateat, dum magna petit mala, credens bona se poscere: dii autem in eo sint habitu, in quo rogantibus an-