nuunt? quemadmodum Oedipum ferunt obsecrasse deum, ut filii de regno paterno ferro decernerent: cumque liceret praesentium malorum absolutionem poscere, alia insuper imprecabatur. unde ad eum effectum ista venerunt, atque ex iis alia multa et gravia, quae referre singula nequaquam opus est. Al. At tu furentem quidem hominem in exemplum adduxisti. nam quem putas sanae mentis hominem audere talia petere? So. insanire nonne contrarium est ei, quod est prudentem esse? Al. Prorsus. So. Num ex hominibus alii imprudentes, alii prudentes esse tibi videntur? Al. Videntur sane. So. Age itaque, consideremus quinam isti sint. esse enim alios quidem imprudentes, alios vero prudentes, nonnullos insanos, iam convenit. Al. Convenit. So. Praeterea. bene valentes aliqui sunt. Al. Sunt. So. Aegrotantes alii. Al. Omnino. So. Non ergo iidem sunt.
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/280
Appearance