Haec pagina nondum emendata est
273
ALCIBIADES II.
Al. Non certe. So. Suntne alii quidam, qui neutrum istorum patiantur? Al. Nequaquam. So. Necesse enim, hominem vel aegrotare vel non aegrotare. Al. Videtur. So. De prudentia vero et imprudentia idem iudicas? Al. Quomodo dicis? So. Opinaris hominem aut prudentem aut imprudentem esse oportere. an tertium praeter ea medium. quiddam, quo nec prudens nec inprudens homo sit? Al. Nihil profecto. So. Necesse igitur, alterum istorum pati. Al. Apparet. So. Recordaris, concessisse te insaniam prudentiae esse contrariam? Al. Equidem. So. Nonne etiam nullam esse mediam passionem, quae hominem nec rudentem nec imprudentem efhciat? Al. Consensi quidem. So. quin etiam duo esse eidem rei contraria quo pacto possunt?
Plat. Diall. Part. I. Vol. II.
S