Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/282

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
274
INCERTI AUCTORIS

Al. Nullo. So. Imprudentia igitur atque insania idem esse videntur. Al. Videntur. So. Si ergo omnes imprudentes insanire dixerimus, recte dicemus. Et ex tuis aequalibus, nec non aetate maioribus, quicunque sunt imprudentes, insanos esse. Nonne putas, perpaucos esse in hac urbe prudentes, imprudentes plurimos, quos insanos appellas? Al. Equidem. So. An censes, nos tutos inter hos insanos ita versari, quin percutiamur ab iis ac verberemur, et quaecunque furiosi facere consuevere patientes, iamdudum poenas non fuisse daturos? Sed vide, o beate, nec aliter se res habeat. Al. Quo pacto se habet, o Socrates? apparet enim, non ita esse, ut putaram. So. Non certe, ut mihi videtur. verum sic cogitandum est. Al. Quomodo ais? So. ; Dicam tibi. Ponimus aliquos aegrotantes esse, necne? Al. Omnino quidem.