sunt, aut similiter pertractantur, verum secundum vim propriam singuli: morbi tamen sunt omnes. quemadmodum opifices aliquos esse ponimus, nonne? Al. Prorsus. So. Et cerdones et fabros sculptoresque, et quamplurimos alios, quos referre singulos nil opus est, quive partes opificii discretas habent: ac omnes quidem opifices sunt: non tamen fabri omnes neque coriarii neque sculptores, aut cuncti generatim opifices. Al. Sic est. So. Eadem quoque ratione imprudentiam inter se plurimi artiuntur: et qui maiorem sortiuntur imprudentiae partem, insani furentesque vocantur: qui vero aliquanto minorem, stolidi atque attoniti. Qui. autem. honestioribus vocabulis eadem significare volunt, partim quidem magnanimos appellant, partim ineptos: quidam non malos, innocuos et inexpertos et stupidos. Invenies quoque alia multa nomina, quibus omnibus imprudentia significatur. discrepant autem, ut in superioribus discrepare apparuit ars ab arte et a morbo morbus. Tibi vero quid videtur? Al. Id ipsum. So. Sed ut redeamus, unde digressi su-
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/284
Appearance