Al. Nullam. So. Malum igitur, ut videtur, ignorantia optimi, et quod optimum est ignorare. Al. Mihi sane videtur. So. Nonno et illis et ceteris omnibus? Al. Fateor. So. Consideremus praeterea et hoc quid eventurum esset, si tibi quoque adesset ignorantia quaedam, qua Periclem non cognosceres, dium opinareris melius esse Periclem tum interficere: ac sumpto gladio ad fores illius properans interrogares, num intus sit, volens illum duntaxat, nec alium. quenquam, occidere: domestici. autem illum intus esse responderent. Neque tamen dico, te quicquam huiusmodi concupiscere: sed an videatur tibi, quod quidem nihil prohibet, ignoranti quid sit o;timum, adesse posse interdum opinionem, ut iudices quod est pessimum, nonnunquam optimum esse. an non tibi videtur? Al. Omnino quidem. Ergo si domum ingressus, vidensque illum, opineris alium esse, num ipsum perimeres? Al. Non per Iovem, ut mihi videor. So. Non enim quem sors offerret, sed quem statueras. nonne?
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/291
Appearance