Al. Profecto. So. Num et si frequenter invaderes, semper autem ignorares Periclem, unquam in eum irrueres? Al. Nunquam. So. Orestem vero putas unquam manus illaturum fuisse matri; donec eam minime cognovisset? Al. Non arbitror. So. Neque enim ille, quaecunque occurreret mulier, sed matrem suam duntaxat necare decreverat.Al. Sunt haec vera. So. Itaque hominibus sic affectis, et in iisdem opinionibus involutis, ignorare talia praestat. Al. Videtur. So. Vides iam, quod ignorantia quaedam hominibus certo quodam modo dispositis bonum quiddam est: non autem, ut tibi videbatur, malum? Al. apparet. So. Praeterea si volueris, quod deinceps in medium afferetur mirabile dictu, discutere, forte probabile tibi videbitur. Al. Quid istud, o Socrates? So. Videtur sane ceterarum omnium scientiarum possessio. nisi quis scientiam optimi nactus fuerit,
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/292
Appearance