Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/293

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
285
ALCIBIADES II.

raro quidem prodesse, obesse plerumque illi qui sit huiusmodi scientiis praeditus. Sic autem considera. Nonne necessarium tibi videtur, cum aliquid facturi vel dicturi sumus, Oportere nos prius quidem vel putare cognoscere vel vere cognoscere, quod promptius agere et loqui debemus? Al. Mihi plane videtur. So. Non rhetores statim, vel cum sciunt consulere, vel saltem scire se putant, consulunt nobis passim, ii quidem de bello et pace, illi vero de moenibus construendis vel de portibus praeparandis muniendisque: et, at summatim dicam, quicquid ipsa civitas agit adversus aliam civitatem vel in se ipsa, rhetorum consilio perficit? Al. Vera narras. So. Vide et quae sequuntur, si fieri potest. Vocas aliquos prudentes, imprudentes alios? Al. Voco. So. Et multos quidem imprudentes, prudentes vero paucos? Al. Profecto. So. Nonne ad aliquid respiciens, utrosque nuncupas? Al. Immo.