quae proveniunt ex suppositione consideres; verum etiam si non sit, id ipsum supponas, si perfectius exercitari volueris. Quo paeto id ais? Verbi causa, si velis circa istam suppositionem, quam Zenon invexit, si multa sint, quid eventurum est ipsis multis ad se ipsa et ad unum, et uni ad se ipsum et ad multa. ac rursus, si non sunt multa, iterum considerandum, quid accidat uni atque multis, tum ad se ipsa, tum invicem. et rursus, si supposuerit esse similitudinem, vel non esse, quid potissimum ex utraque suppositione. contingat, tam iis, quae Supposita sunt, quam ceteris omnibus, ad se ipsa pariter, atque invicem. Eadem quoque de dissimilitudine ratio est, de motu, statu, generatione, corruptione, esse, atque non esse: et, ut uno verbo complectar, de quocunque supponitur aut esse, aut non esse, sive quamvis aliam passionem suscipere, consideranda sunt, quae ex suppositione proveniant ad se ipsum, et ad quodlibet aliorum, quodcunque elegeris, et ad plura, et ad universa similiter: et alia rursus. ad e ipsa, atque ad aliud, quodcunque assumseris; sive ut exsistens, sive ut non existens ipsum posueris, si modo absolute exercitatus
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/30
Appearance