Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/303

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
295
ALCIBIADES II.

horum similia. inquit enim Troianos, cum suburbanum aedificium molirentur, dicare diis immortalibus pretiosa sacrificia boum: nidorem vero ex litore suavem ad coelum usque ventis extolli: sed beatos deos illo minime vesci; quippe quibus Ilion et Priamus et Priami populus odio sint. Itaque nil Troianis proderat, cum adversos deos haberent, sacra ac munera temere illis offerre. Neque enim eiusmodi est dei natura, ut ducatur muneribus, quemadmodum improbus foenerator. sed nos nimirum deliramus, si quando nos Lacedaemoniis propter munera acceptiores deo esse ducimus. Etenim grave esset, Si deus ad donaria et sacrificia nostra respiceret potius. quam ad animum, utrum iustus sanctusque sit. ad quem equidem deum arbitror multo magis attendere, cLuam ad multi sumptus pompas atque sacra: quae nihil prohibet eum, qui multa in deum ominesque peccaverit, seu privatus sit sive res publica, singulis annis perficere. Deus autem, utpote a muneribus incorruptus, spernit haec omnia, ut ipse eiusque propheta praedixit.

Plat. Diall. Part. I. Vol. II.
U