Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/31

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
23
PARMENIDES.

veritatem sis penitus inspecturus. Arduum, inquit, opus adducis; nec te omnino intelligo. sed cur ipse non supponis: aliquid, illud eo modo percurrens, ut clarius intelligam? Grande, o Socrates, onus seni imponis. Tunc Socrates: Cur non ipse, o Zenon, hanc rem discutis? Cui Zenon subridens respondit, Ipsum, o Socrates, oremus Parmenidem. neque enim leve quiddam est, quod ait. An non vides, quantum sit negotium, quod iubes? quod si plures essemus, haud, sane id postulare deceret. indecorum namque, huiusmodi quaedam in conspectu multorum tractare, atque id seni praecipue ignorant enim multi, quod absque hoc discursu ac pervagatione per omnia impossibile sit mentis veritati coniunctae compotem fieri?. Ego igitur, o Parmenides, una cum Socrate precor, ut et mihi etiam liceat tanto tempore transacto haec audire. Cum vero haec intulisset Zenon, retulit Antiphon dixisse Pythodorum, se quoque, et Aristotelem, ac reliquos omnes obsecravisse Parmenidem, ut, quod dixerat, demonstraret, neque aliter faceret, Tunc demum Parmenides, Necesse est, inquit, obtemperare, etsi mihi videor in id, quod