passus est Ibycius equus, incidere. cui profecto equo athletae seniori, curruum subituro certamen, et propter experientiam eventum extimescenti, Ibycus ipse se conferens, Invitus, inquit, et ipse iam senex, ad amores regredi cogor. Eadem ratione ego mihi admodum trepidare videor, cum cogito, quo pacto possim iam grandis natu tam profundum disserendi pelagus transnatare. Obsequendum tamen, cum et Zenon ipse roget: iidem enim sumus, Unde igitur incipiemus? quidve primum supponemus? an vultis, postquam negotiosum dum ingressi sumus, a me ipso meaque suppositione inprimis exordiar, de ipso uno supponens, sive unum sit, sive non, quid accidat? Prorsus, inquit Zenon. Quis igitur mihi respondebit? an iunior? minus enim. negotii praebebit, et quae ipse sentit, maxime respondebit, ut eius responsio minus me defatiget. Paratus sum, o Parmenides, Aristoteles inquit. me namque significas, dum iuniorem respondere iubes. sed age, ut lubet, interroga me, tanquam libentissime responsurum. Age igitur, si unum est, non utique multa erit ipsum unum.
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/32
Appearance