Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/34

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
26
PLATONIS

habeat. Recte. Quin etiam cum tale sit, nusquam est. nam neque in alio, neque in se ipso esse potest. Quamobrem? Si in alio esset, circulo quodem ab eo, in quo esset, concluderetur, passimque ab illo, ac multis partibus tangeretur. At cum unum impartibile sit, et rotunditatis expers, impossibile est multifariam circulo tangi. Impossibile. Sin in se ipso esset, ipsum se ipsum complecteretur, non aliud quiddam quam ipsummet exsistens, si quidem in semetipso sit. non enim potest quidquam in aliquo esse, quin ab illo etiam comprehendatur. Impossibile certe. An non aliud quiddam esset ipsum ut comprehendens, aliud ut comprehensum? nunquam enim idem ipsum totum utraque haec simul pateretur et ageret. quo fit, ut ipsum unum non unum ulterius, sed duo sit. Est, ut dicis. Nusquam igitur est ipsum unum, quandoquidem nec in alio nec in semetipso est. Nusquam. Considera, quaeso, num quo huiusmodi est, aut stare aut moveri valeat. Cur non? Quoniam, quod movetur, vel fertur, vel alteratur. hi quippe soli sunt motus. Esto, Si ipsum unum ex eo, quod est, alteretur, impossibile est alterius esse unum. Impossibile. Idcirco secundum alterationem non movetur. Non, ut videtur. Numquid