Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/35

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
27
PARMENIDES.

secundum progressionem? Fortassis. Atqui si ipsum unum feratur, vel in eodem motu. sphaerico circumfertur, vel locum alium ex alio mutat. Necesse. Nonne quod circulo circumfertur, in medio consistere oportet, atque alias sui partes, quae circa medium volvantur, habere? cui vero nec medium, neque pars ulla convenit, quomodo id cogitari potest in circulum circa medium volvi? Nullo pacto. An locum transiens, alias alibi fit, atque ita movetur? Forte, Num esse ipsum in aliquo, ut impossibile iam redargutum est? Immo, An non multo magis impossibile, ipsum in aliquo fieri? Non intelligo quomodo. Si in aliquo aliquid fit, necesse est nondum in illo penitus esse, si quidem adhuc in illo continue flat: nec etiam extra illud prorsus exstare, si quidem in eo iam fiat. Necesse est. Si ergo aliud quidquam hoc patitur, id solum patitur cuius partes aliquae sunt. partim enim in illo iam est, quo patitur, partim. simul extra. quod autem nullis partibus conStat, nunquam in aliquo totum esse, ac totum simul abesse poterit. Vera. Quod vero neque partes habet ullas, neque totum est, multo magis etiam impossibile est, sive secundum partes,