Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/39

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
31
PARMENIDES.

quoad haec quidem minorum, quoad illa vero maiorum mensurarum erit. Quidni? Nonne inpossibile est, quod nullo modo ipsius eiusdem est particeps, aut mensuras easdem, aut aliud quodvis idem sortiri? Impossibile. Itaque nec sibi, nec alteri erit aequale: quippe cum mensuris eisdem non utatur. Minime, ut apparet. quin etiam si pluribus aut paucioribus mensuris circumscribetur, totidem partibus, quot et mensuris, constabit: rursusque non amplius unum erit, sed tot potius, quot et mensurae insunt, recte. Quod si unius mensurae sit, aequale utique ipsi mensurae fieret. verumtamen impossibile esse apparuit, ipsum unum aequale cuiquam esse. Apparuit certe. Quod igitur nec unius mensurae est particeps, neque multarum, neque etiam paucarum, nec ullo modo ipsius eiusdem, nunquam sibi ipsi, ut videtur, erit aequale, nec etiam alteri: nec maius praeterea, aut minus, vel semetipso, vel alio. Sic prorsus se habet. An forte antiquius, aut iunius aliquo, vel etiam coaetaneum ipsum unum apparet? Quid prohibet? Id sane, quoniam si eandem aetatem vel secum, vel cum aliquo quopiam aget, aequalitate et similitudine temporis participabit. ostensum est tamen, nec aequalitatem, nec similitudinem ipsi uni ullam adesse posse, Ostensum profecto.