Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/40

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
32
PLATONIS

Nonne hoc quoque diximus; nec inaequalitatis, neque dissimilitudinis compos exsistere? Quam maxime. Quo igitur pacto, quod huiusmodi est, senius aut iunius aliquo, vel aetate ar utili esse poterit? Nullo modo. Ergo ipsum unum non iunius, non senius, non aetate par, aut ad se ipsum, aut ad aliud erit? non apparet. Item nec in tempore etiam ullo pacto ipsum unum, cum tale sit, erit unquam. etenim necesse est, quidquid est in tempore, se ipso semper senius fieri. Necesse. Et quod senius, semper iuniori senius. Cur non? Itaque quod se ipso at senius, se ipso etiam simul iunius fit: siquidem aliquo senius esse debet. Quomodo dicis? Hoc modo. oppositum alterum alteri nihil fieri oportet, opposito altero iam exsistente: sed hoc iam exsistente iam esse, praeterito illo praeteriisse, futuro fore: dum vero fit unum oppositum, alterum quoque oppositum, nec praeteriisse, nec fore, nec esse, diversum est, sed fieri, nec aliter. esse. Necesse. At vero senius oppositum quiddam est iuniori, nec alteri penitus ulli. Est. Quod ergo se ipso fit senius, necesse est simul quoque se ipso iunius aeri. Vi-