Non aliter. Nullo modo igitur est ipsum unum. Haudquaquam videtur. Non itaque ita est, ut sit unum. esset enim iam ens et essentiae particeps: immo, ut videtur, ipsum unum neque num est, neque est, si quid huic rationi credendum. Apparet. Ei. vero, quod non est, num est vel ipsi vel ipsius aliquid? At quomodo? Non itaque nomen illi est, non sermo, non scientia quaedam, non sensus, non opinio. Non videtur. Quapropter nec nominatur, nec dicitur, nec opinione cogitatur, nec cognoscitur, neque ab aliquo ex iis, quae sunt, sentitur. Haud sane videtur. An possibile est, ista circa ipsum unum sic se habere? Non, ut mihi videtur, Visne iterum, ad ipsam positionem velut a principio redeamus, considerantes, si quid forte redeuntibus nobis aliter se habere videatur? Volo equidem. Nonne si ipsum unum est, confessi sumus, quae circa illud eveniunt, cuiusmodi esse oporteat? Profecto. Meditare iterum a principio. unum si est, numquis. possibile est, ipsum esse, essentia vero nequaquam participare? Impossibile. Essentia antem unitis, non idem, quod. ipsum unum erit, alioquin si idem, non utique illius essentia esset, neque ipsum unum illa participasset, sed quoties proferretur. unum esse, simile quiddam significaretur, ac si unum diceremus.
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/42
Appearance