sunt essentiae partes. Sic se res habet. Plurimae igitur illius artes sunt. Plurimae certe, Quid vero? estne quidquam ex istis, quod quidem pars essentiae sit, non tamen pars ipsa unum quiddam sit? At quo pacto id fieret? Verum postquam, ut arbitror, est, necesse est ipsam semper, quamdiu est, unum aliquid esse: nihil autem esse, impossibile est. Absque dubio. Non solum ergo universae essentiae, sed illius etiam singulis partibus unum adest, partem nullam deserens, sive maior illa quidem, seu minor sit, sive quomodocunque se habeat. Sio est. Numquid cum sit unum, ubique simul est totum? diligenter id inspice. Intueor, atque hoc esse impossibile video. divisum itaque, nisi totum. neque enim aliter universis simul essentiae partibus, quam divisum, aderit. Sic est. Ceterum, quod partibile est, necessario totidem est, quot partibus constat. Necessario. Hac de causa haud recte paulo ante dicebamus, essentiam in partes plurimas distributam: quippe cum non in plures, quam ipsum unum, sed pares, discreta sit. meque enim ens uni, neque unum: enti deest; sed duo haec potius per omnia penitus coaequantur. Omnino sic apparet. Ipsum itaque unum ab essentia distributum, infinite multitudo
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/47
Appearance