teris? At quo pacto? Si maius esset, vel minus unum, quam alia, aut alia rursus maiora, sive minora, quam illud, non utique unum ex eo quod unum, et alia ex eo quod alia, quam unum, aut maiora aut minora invicem ex ipsis suis essentiis essent? verum si praeter rationes suas utraque aequalitatem insuper haberent, aequalia invicem exsisterent, sin haec quidem magnitudinem, illa parvitatem, aut ipsum unum magnitudinem, alia parvitatem haberent: cuicunque speciei magnitudo adesset, maior exsisteret; cuicunque parvitas, minor. Necesse. Nonne sunt duae quaedam huiusmodi species, magnitudo et parvitas? etenim nisi essent, nunquam contrariae invicem exsisterent, ac rebus ipsis inessent, Est, ut dicis. Igitur si uni parvitas accedit, vel toti uni, vel parti cuipiam insidet. Necessarium. Si toti insederit, vel aequa extensione per integrum unum intus amplificabitur, vel externis limitibus circumplectetur. Plane. Ex aequo profecto uni infusa parvitas, aequalis procul dubio uni erit: circumplectens autem, maior. Quidni? Num potis est parvitas aequalis cuiquam esse, vel amplior? effectusque magnitudinis et aequalitatis inferre, et ab
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/58
Appearance