fuisse dicemus? num quae plura sunt, an quae pauciora? Quae pauciora. Quod ergo paucissimum, primum: id autem est unum. an non? Immo, Unum ergo primum factum omnium, quae numerum capiunt, habent autem cetera omnia numerum, si quidem alia sunt, non aliud. Habent profecto. Primo autem factum, prius fuit: alia vero, posterius. posterius autem facta, iuniora sunt, quam quod ante factum: iamque alia hoc pacto iuniora, quam unum sunt, unumque illis antiquius. Certe. Quid autem ad hoc? Num unum effici praeter naturam suam potest; vel id potius impossibile? Inpossibile, Verumtamen partes habere unum apparuit. quod si partes, principium quoque, mediumque, et finem. Plane. Nonne omnino primo principium fit, et unius et reliquorum cuiusque? ac post principium cetera usque a finem omnis? Quidni? Fatemurne, haec reliqua omnia partes totius atque unius esse? et illud ipsum una cum fine unum totumque factum. fuisse? Fatemur. linis tandem, ut arbitror, postremo fit: cumque hoc simul unum secundum sui naturam completur. quamobrem si necesse est, unum haud praeter naturam suam effici, cum fine simul confectum, postremum
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/65
Appearance