Quidni? Esset quoque illi aliquid et illius, eratque, et est, et erit. Maxime. Ideoque scientia de illo esset, opinioque ac senus, quippe cum et nos in praesentia haec de illo universa tractemus, Recte ais. Nomen item ac sermo ipsi adest, nominaturque et dicitur. et quotcunque huiusmodi circa alia reperiuntur, circa unum quoque exsistunt. Omnino quidem sic se res habet. Verum tertio iam sic iterum disseramus. unum si est, quemadmodum supra diximus, an non necesse est, ipsum cum sit unum, et multa, atque iterum, neque unum, neque multa, et participans tempore, quia unum est, essentia participare aliquando; quia vero non est, non participare aliquando? Necessarium hoc est. Num possibile est, dum participat, tunc minime participare? vel quando non participat, participare? Impossibile. In alio itaque tempore particeps, in alio vero est;expers. hoc enim modo dumtaxat fieri potest, ut particeps atque expers eiusdem sit. Probe. Numquid est id tempus, quando accipit. esse, et quando esse amittit? nut quo pacto esse potest, ut aliquando idem habeat, aliquando vero non habeat?
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/70
Appearance