Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/74

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
66
PLATONIS

partes esse asseruimus. Asseruimus plane. Atqui totum ipsum unum ex multis esse oportet, cuius partes sunt, quae partes appellantur. quaelibet enim partium non multorum pars, sed totius, exsistit. At quomodo istud? Si quid multorum pars esset, quibus ipsum inesset, sui ipsius quodammodo esset pars, hoc autem impossibile, et aliorum cuiusque: si quidem omnium. unius enim non exsistens pars, praeterquam huius aliorum erit: atque ita uniuscuiusque pars non erit. non exsistens vero pars cuiusque, nullius ex multis erit: et, si nullius, omnium istorum aliquid esse, quorum nullius est vel pars, vel aliud quodlibet, impossibile. Apparet quidem. Non ergo multorum, nec omnium pars est, quaecunque sit pars, sed unius cuiusdam ideae, et unius cuiusdam, quod totum vocamus, factum ex cunctis unum atque perfectum. huius, inquam, pars est, quaecunque sit pars. Omnino quidem. Si ergo alia partes habent, toto atque uno participant, Maxime. Unde unum totum perfectum partes continens, alia ipsa ab uno esse necesse est. Necesse. Quin etiam de unaquaque parte eadem ratio est. etenim huius unius participem esse oportet. nam si unaquaeque Illarum pare est, hoc ipsum, quod dicitur unaquaeque, unum