Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/81

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
73
PARMENIDES.

nec illi quidquam esset, nec illius: neque aliquid appellaretur, nisi particeps esset ipsius alicuius, et ceterorum talium. Recte. Esse tamen unum, nisi exsistat, impossibile est: vero multis, nihil prohibet. verum necesse est, si quidem ipsum unum illud dumtaxat, nec aliud non est. Quod si nec unum, nec illud, neque etiam erit, sed de alio quodam sermo habetur, nihil pronuntiari oportet. sin autem unum illud duntaxat, non aliud praesuppositum est non esse, ipsius illius, aliorumque multorum particeps dicendum est. Et maxime quidem. Quamobrem dissimilitudo illi est ad alia. nam cum alia altera sint, quam unum, extranea esse oportet. Oportet. Extranea vero nonne aliena? Quidni? Aliena autem nonne dissimilia? Dissimilia plane. Atqui si uni dissimilia sunt, dissimili dissimilia erunt. Plane. Aderit itaque et uni dissimilitudo, secundum quam alia ipsi dissimilia sunt. Videtur. Et si illi dissimilitudo ad alia competit, nonne ad se ipsum similitudo conveniet? Quonam modo? Si uni insit dissimilitudo ad unum, haud sane de huiusmodi quodam, ut de uno, sermo haberetur, neque suppositio de uno, sed de alio quopiam, fieret.