Prorsus. Neque vero deceret. Non certe. Ob hanc causam oportet. uni similitudinem ad se ipsum adesse. Oportet. Item nec aequale aliis est. etenim si aequale esset, iam profecto etiam simile illis secundum aequalitatem exsisteret, utraque tamen haec impossibilia, cum unum minime sit. Impossibilia. Postquam vero ceteris aequale non est, nonne et alia necesse est illi aequali nequaquam esse? Necesse. Quae autem non aequalia, inaequalia sunt. Inaequalia. Inaequalia vero. inaequali cuipiam inaequalia sunt? Certe, Unde et inaequalitatis particeps unum apparet, secundum quam cetera ipsi inaequalia sunt. Particeps profecto. Ceterum ad inaequalitatem magnitudo ac parvitas attinet. Attinet. Et magnitudo ergo et parvitas tali uni convenit. Videtur. Magnitudo rursus et parvitas semper invicem distant. Distant. Ideoque medium quiddam semper intervenit. Sane. Num peris medium aliud inter haec, praeter aequalitatem? Nullum aliud. quicunque igitur magnitudo et parvitas accidit, accidit quoque aequalitas, horum obtinens medium. Constat. Uni igitur, dum non est, aequalitas, magnitudo, parvitas accidere videntur. Videntur. Praeterea et essentia participare quodammodo ipsum oportet. At quomodo? Habere se ipsum oportet eo modo, quo dicimus.
Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/82
Appearance