Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.2 (ed. Bekker).djvu/87

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
79
PARMENIDES.

Verum. Si minime alteratur, an non etiam necesse est nequaquam moveri? Necesse. Neque tamen stare alicubi, quod nullo modo est, asseremus. quod enim stat, in aliquo eodem semper esse oportet. Quidni? Sic piane ipsum cum non sit, nunquam aut stare, aut moveri fatebimur. Nunquam. Praeterea nihil ex iis, quae sunt, illi adest. iam enim essentia participaret, utpote quod alicuius exsistentis esset particeps. Manifestum est. Non magnitudo igitur illi, non parvitas, non aequalitas accidit. Non profecto. Sed nihilo magis similitudo, aut diversitas illi, vel ad alia, vel ad se ipsum aderit. Nequaquam videtur. Num et alia ullo modo illi esse poterunt, cum nihil prorsus ipsi esse queat? Haud licet. Quapropter alia non similia illi, non dissimilia, non eadem, non altera sunt. Non sane. An vero ipsum quod illius, vel ipsum quod illi, vel quid, vel hoc, vel huius, vel alterius, vel alteri, aut quondam, aut deinceps, aut nvnc, seu scientia, sive opinio, sive sensus, an sermo, an nomen, an aliud quodvis ex iis, quae sunt, circa ipsum quod minime est, exsistet? Minime. His igitur rationibus unum, si non est, nullo prorsus modo aut nusquam sese habet. Non sane videtur: ullo modo, aut usquam esse habere. Estne iterum disputandum, unum si non est, quid alia praeter