Cal. At haec ipsa sunt quae dico. hoc enim ego arbitror ius esse natura, eum videlicet, qui melior prudentiorque sit, imperare atque plus inferioribus possidere. So. Siste parumper. quid tandem putares, si hoc in loco, ut nunc, congregati essemus multi, forentque nobis communia esculenta et poculenta complurima: nos vero omnis essemus generis, partim quidem validi, partim vero imbecilles: unus autem nostrum omnium circa haec pru- dentissimus, fortasse medicus: ac foret hic, ut consentaneum est, aliis quidem robustior, aliis vero debilior: nonne hic prudentior, praeterea melior, quantum ad haec pertinet, et potentior erit? Cal. Omnino. So. Utrum vero horum esculentorum propterea plus habere debet quam nos, quia sit melior? an potius ob eius praestantiam omnia distribuere debet; neque in distribuendo gr. o se plus retinere: alioquin mulctandus sit: sed aliis plus, alis minus habere? ac si omnium debilissimus sit, rminimum sibi quamvis optimo tribuendum est, o Callicles? nonne ita, o bone. vir, est dicendum? Cal; De esculentis et poculentis et medicis - atque eiusmodi nugis verba facis: ego vero non de his loquore -
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/104
Appearance