Haec pagina nondum emendata est
108
PLATONIS
So. Utrum ergo amplius a me quaeri vis? anm confiteris indi gentiam omnem atque cupiditatem doloris esse participem? Ccl. Confiteor. ne ultra quaeras. So. Esto. Sitientem vero bibere voluptarium esse dicis? Cel. Dico. /So. Ex hoc ergo quod ais, sitieritem quidem esse, dolorosum est. Cal. Est. So. Bibere vcro expletio est indigentiae atque voluptas. al. Ita. So. Nunuid ergo qua ratione bibit, gaudere dicis? Cal. Maxime. So. uatenus vero sitit, dolere?. Cal. Ceric. So. Sentis igitur, quid sequatur? videlicet fateri te. dolentem gaudere simul, quando sitientem dicis bibere. An non simul id evenit eodem in loco atque tempore, sive circa animam vis sive circa corpus nihil enim refert, ut arbitror. Itane est, an aliter? Cal. Ita.