Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/13

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Sic ad bellum et pugnam ferunt, o Socrates, accedendum. So. Nunquid post festum, ut dici solet, venimus tardiores? Cal. Et valde quidem urbanum. multa enim et praeclara aulo ante Gorgias nobis exposuit. So. Tarditatis huius causa hic Chaerephon, o Callicles, fuit, qui trahere nos moram in foro coëgit. Chae. Nihil id quidem impedimenti, o Socrates, fuerit. ego enim et remedium adhibebo. nam mihi amicus est Gorgias: itaque sive nunc, sive alias mavis, nobis eadem demonstrabit. Cal. Quid, o Chaerephon? cupitne Socrates audire Gorgiam? Chae. Ob id ipsum certe aderamus. Cal. Quandocunque igitur vobis placebit ad me ingredi: apud me enim Gorgias divertit: vobis aperiet.

A 2