Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/134

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
124
PLATONIS

iso. Si quidem est, o Callicles, vera virtus, quam in superioribus ipse dicebas, cupiditates videlicet suas aliorumque explere. At si id non est, sed quemadmodum postea in disputando fateri compulsi sumus, cupiditates iilas quae uieliorem efficiunt virum, oportet implere: alias vero minime: atque huius rei ars aedam exstat, potesne dicere eorum aliquem exstitisse talem? Cal. Non habeo equidem quo pacto dicam, So. At vero si rite. quaesiveris, invenies. Videamus iam sic plane considerantes, mum aliquis horum talis exstiterit. Dic age: Bonus vir, atque ad id quod optimum sit verba faciens, non temere dicet, sed ad aliquid certe respicict? quemadmodum et alii omnes artifices, quorum ad suum quisque opus aspicit, nec casu eligit. quod ad suum opus conferat, scd qwemadmodum ad propositam sibi exemplar opus speciem aliquam consequatur. Veluti, si intueri placet pictores et arcbitectos et fabros navium aliosque omnes artifices: quivis eorum in ordinem quendam singula ubique disponit, cogitque alia aliis convenire atque congruert,