So. Bene loqueris, Callicles. Sed num vellet in praesentia nobiscum disserere? Cupio enim ab ipso percontari, quaenam sit artis suae potentia, quidve ipse profiteatur et doceat. Ceterarum vero rerum, quemadmodum tu dicis, expositionem nobis alias afferat. Cal. Haud molesta erit interrogatio, Socrates. nam id quoque in sua demonstratione continebatur. Iussit ergo paulo ante omnes qui intus, aderant, quod quisque vellet, eum interrogare, seque ad cuncta responsurum professus est. So. Rem certe praeclaram narras. Itaque, Chaerephon, interroga ipsum. Chae. Quidnam interrogem? So. Quisnam ipse sit. Chae. Quemadmodum dicis? So. Veluti si artifex calceorum foret, responderet certe, se coriarium esse. an quod dico nondum intelligis? Chae. Intelligo equidem, et iam rogabo. Dic mihi, o Gorgia, num vere dicit Callicles, te profiteri responsurum ad omnia, de quibus quilibet sciscitetur? Gor. Vere ait, o Chaerephon. nempe modo id ipsum praedicabam, atque dico nihil novi a me quenquam multis annis percontatum esse.
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/14
Appearance