Chae, Magna ergo facilitate respondes, Gorgia. Gor. Licet huius rei, Chaerephon, periculum facere. Pol. Licet per Iovem: sed commodius in me, si velis, o Chaerephon. nam Gorgias quidem iam in dicendo defessus mihi videtur; multa enim nuper disseruit. Chae. Quid tu, Pole? arbitraris melius quam Gorgiam te responsurum? Pol. Quidnam interest, dummodo satis tibi fiat? Chae. Nihil. sed quoniam vis, responde. Pol. Interroga. Chae. Iam interrogo. Si Gorgias scientiam eius artis haberet, cuius frater eius Herodicus habet, quem ipsum recte nuncuparemus? nonne ut illum? Pol. Prorsus. Chae. Medicam ergo vocantes recte vocaremus? Pol. Ita. Chae. Si autem illius artis, cuius Aristophon filius Aglaophontis, aut frater eius, haberet notitiam, quem recte ipsum appellaremus? Pol. Certe pictorem. Chae. Nunc autem, cum artis alicuius peritus sit Gorgias, quem ipsum recte vocabimus?
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/15
Appearance