Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est
8
PLATONIS

mihi promiseris observato: velisque ad interrogata quam brevissime respondere. Gor. Sunt quidem, o Socrates, responsiones quaedam, quas longioribus verbis necesse est fieri: conabor tamen quam brevissime respondere. nempe hoc ipsum unum est ex his quae profiteor, nullum in brevioribus verbis quam me eadem explicare. So. Hac mihi, Gorgia, opus est brevitate; et hanc mihi demonstres oro: copiam vero in tempus aliud reservato. Gor. Faciam equidem, ut neminem dicas unquam te audivisse me breviorem. So. Age iam, rhetoricae artis te habere scientiam dicis, aliosque posse rhetores facere: ipsa vero rhetorica circa aliquid versatur, veluti textoria circa vestium confectionem. nonne? Gor. Ita. So. Nonne et musica circa melodiae perfectionem? Gor. Sic. So. Per Iovem, o Gorgia, responsiones hae tuae me valde oblectant, quando quam brevissimis absolvas. Gor. Spero, o Socrates, me tibi in hoc ad votum satisfacturum.