Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/182

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
172
PLATONIS

4uus beatrs eris, quemadmodum tuue quoque sermo signifeet. Atque, permitte, ut aliquis te contemnpat ut stultum, ; iniuriisque si libet afficiat; et per Iovem ne cures, si ignominiose percutiaris. nihil enim grave patieris, si re vera honestus bonusque si» virtutemque exerceas. Postquam vero si una exereitati fuerimus, iunc, si tibi operae pretiam esse videbitur, ad publica iam nos negotia conferemus, aut ad quedcunque nobis deliberantibus tunc videbitur, quando melius quam nune deliberare poterimus. Turpe enim est, cum tales simus, quales nune esse videmur, iactare se verbis quasi aliquid simus: quibus nunquam de rebus eisdem, et quidem rpaximis, videntur eadem: in tanum processimus ruditatis. Hanc igitur rationem, quae nunc nobis innotuit, tanquam ducem sequamur, ostendentem nobis hunc optimum esse vivendi modum, ut iustitiam ceterasque virtutes per totam vitam exerceamus. Huic igitur obtemperemuat, aliosque ad hanc adhortemur: nom astem pareainus illi, qua tu confisus ad eandem me exhortaris. nullins enim est, Callicles, pretii.