Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
13
GORGIAS.

absolvunt, rursus percontaretur, circa quid potissimum tendant astronomiae verba: subiicerem, circa astrorum motum solisque et lunae, qua invicem ratione illorum se habeant cursus. Gor. Recte profecto, o Socrates, responderes. So. Age iam et tu, o Gorgia. Profecto rhetorica ex illis est artibus. quae verbo pertractant omnia et perficiunt. nonne? Gor. Profecto. So. Dic ergo, quid ex omnibus id sit potissimum, de quo ii sermones habentur, quibus rhetorica utitur? Gor. Maxima et optima, o Socrates, rerum humanarum negotia. So. At hoc similiter ambiguum est, Gorgia, nec ullo modo clarum. arbitror equidem, te cantilenam illam, quae circum in conviviis canitur, audivisse, in qua cantores ita connumerant: Optimum quidem esse bene valere: Secundo loco esse formosum: Tertio habere divitias, ut verbis poëtae ipsius utar, nulla fraude quaesitas. Gor. audivi nimirum. sed quorsum haec? So. Quoniam subito tibi artifices earum rerum occurrerent, quas in ea cantilena poëta