Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/25

E Wikisource
Haec pagina emendata est
15
GORGIAS.

maioris boni causam esse, quam tuam. Constat itaque eum post haec interrogaturum, Quidnam istud est bonum? demonstret ipsum Gorgias. Quamobrem age, mi, Gorgia, finge te et ab illis et a me sic esse interrogatum, atque responde, quidnam est illud quod ipse maximum hominibus bonum esse censes, teque auctorem eius esse profiteris. Gor. Quod est, o Socrates, maximum revera bonum, et causa, ut et ipsi liberi simus et ceteris in nostra passim re publica dominemur. So. Quid ergo istud esse dicis? Gor. Posse verbis persuadere et in iudicio iudicibus, et in consilio consulentibus et in concione concionantibus atque in alia qualibet congregatione civili. Iam vero ob huiusmodi facultatem serviet tibi medicus, serviet paedotribes: quin, etiam ipse nummator non sibi, sed alteri, id est tibi dicendi et vulgo persuadendi vim habenti, divitias suas cumulavisse comperietur. So. Nunc mihi videris, Gorgia, quam artem iudicas