Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/256

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
246
PLATONIS

lia cuique sint, et quo pacto humanae naturae conveniat hoc adipisci, illud fugere: quando, inquam, oportet de his omnibus rationem reddere pusillanimem illum et acerrimum causidicum, tunc sane vicissim poenas philosopho pendet. Vertiginem enim patitur ah excelsg specula caligantibus oculis, utpote qui superne prospicere sit insolitus. Moeret quoque, titubat, et barbarica profert, quocirca risum non Thracibus neque rudi cuipiam movet, (neque enim persentiunt, ) sed illis potius omnibus, qui libere et procul a servili vita educau sunt, Haec, o Theodotre, Wutriusque conditio, Altera quidem hominis illius, qui libertate et otio est educatus; quem p ilosophum vocas. qui cum re vera vituperari non debeat, tamen fatuus et ineptus apparet, quotienscunque servilia aggreditur ministeria; cum nequce stramentorum sarcinas colligare neque obsoniorum condimenta conflcere neque adulatoria blandimenta verborum confingere possit. Altera est liominis illius conditio, qui haec expcdite celeriterque subministrare potest, sed decepti liberi bominis vestitu commode uti nescit. sermonis insuper harmonia convenienti, deorum et homini:m beatorum vitam veram canere prorsus ignor

Theo, Si ceteris hominibus ea quae dicis, o Socrates, aeque ac