explicet. Attende igitur, num iuste rursus interrogare te videar. Veluti si percontatus essem, quisnam pictorum sit Zeuxis: tuque respondisses, animalia pingens: nonne iuste peterem, qualia potissimum animalia et quo pacto pingens? Gor. Iuste admodum. So. Num propterea quia et alii sunt pictores, alia similiter animalia multa pingentes? Gor. Ob hoc ipsum. So. Quod si alius nullus praeter Zeuxim pingeret, recte utique respondisses. Gor. Quidni? So. Age, iam et de rhetorica dicas, utrum sola haec videatur persuadere, an aliae quoque artes. Tale vero aliquid dico: quisquis aliquid docet, utrum quod docet etiam persuadet, necne? Gor. Persuadet profecto. So. Rursus autem in eisdem artibus, quas paulo ante commemorabamus, ita consideremus. Arithmetica nonne docet nos quaecunque ad numerum pertinent, Arithmeticusque similiter? Gor. Procul dubio. So. Nonne et persuadet? Gor. Certe.
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/27
Appearance