Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/28

E Wikisource
Haec pagina emendata est
18
PLATONIS

So. Ergo et Arithmetica persuasionem facit. Gor. Apparet. So. Proinde si quis interrogaverit, quam persuasionem et circa quid efficiat, respondebimus praeceptoriam, videlicet circa par et impar, quot utraque sint. Poterimus similiter ceteras quoque artes, quas modo referebamus, ostendere persuasionis effectrices esse, et cuius et circa quid maxime: nonne? Gor. Ita. So. Quamobrem non sola rhetorica persuasionis est artifex. Gor. Vera narras. So. Cum igitur non sola id faciat, sed et artes aliae, haud iniuria, quod de pictore, sic deinceps de rhetorica. quoque qualis persuasionis, et circa quid, effectrix sit rhetorica, percontaremur. nonne iusta tibi videtur petitio? Gor. Mihi quidem. So. Responde igitur, o Gorgia, quandoquidem tibi videtur. Gor. Huius equidem, o Socrates, magistram dico rhetoricam, quae in iudiciis coetibusque aliis, ut paulo ante di-