cebam, atque de iustis et iniustis, adducitur. So. Atqui et ipse persuasionem hanc te dicere suspicabar. sed ne admireris, si deinceps tale aliquid te rursus interrogo, quod quamvis videatur esse perspicuum, tamen repeto. nam, ut dixi, non tui causa id requiro, sed ut disputatio suo quodam ordine peragatur: ne assuescamus subintelligendo ea invicem, quae forent discutienda, praeripere. Gor. Et recte quidem facere videris, o Socrates. So. Age vero et hoc consideremus. num vocas aliquid discere?. Gor. Voco. So. Quid rursus? aliquid credere? Gor. Et hoc. So. An igitur discere idem quod credere esse putas, idemque disciplinam atque credulitatem, an aliud? Gor. Aliud equidem esse arbitror. So. Recte quidem putas. hinc vero cognosces. Si quis enim percontetur, estne credulitas quaedam falsa et quaedam vera? ut arbitror, consentires. Gor. Certe.
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/29
Appearance