Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/30

E Wikisource
Haec pagina emendata est
20
PLATONIS

So. Quid vero? scientia est vera et falsa? Gor. Nequaquam. So. Constat igitur, non esse idem. Gor. Constat. So. Veruntamen et illis qui didicerunt, et illis qui crediderunt, iam est persuasum. Gor. Sic est. So. Visne igitur duas persuasionis: species esse ponamus, quarum altera quidem absque scientia praestet fidem, altera vero scientiam? Gor. Prorsus. So. Utram vero persuasionem affert rhetorica in iudiciis aliisque coetibus: de iustis iniustisve rebus? num ex qua homines absque scientia credant, an ex qua sciant? Gor. Perspicuum est, o Socrates, ex qua audientes credere adducantur. So. Itaque, ut videtur, rhetorica persuasionis eius est artifex, quae credulitatem potius quam doctrinam circa iustum vel iniustum praestat. Gor. Certe. So. Orator ergo non docet in iudiciis aliisque turbis iusta et iniusta, sed fidem dumtaxat inducit. neque enim posset tur-