Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/311

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
301
THEAETETUS.

The. Probe loqueris. eamus iam quaesituri. So. An non brevis investigationis hoc est? ars etenim universa argumento nobis est, scienliam id minime esse. 27e. Qua ratione? quaeve facultas?. So. Eorum, qui prae ceteris sapientes sunt, quos oratores et causidicos vocant. hi si quidem arte sua persuadent, non docent. inducunt enim auditores, ut quae ipsi cupiunt, opi- - mentur. An tu aliquos adeo in docendo vehementes existimas, ut cum latroeiniis alusque iniuriis nulli testes interfuerint, tamen commissorum scelerum veritatem ad aquam paucam doceant? The. Nullo modo docere illos, sed persuadere puto. So. Persuadere autem nonne idem asseris, quod et opinionem inducere? The. ldem prorsus. So. Nonne quando iudices iuste persnadentur in his, quae solus ille, qui vidit, cognoscit, alius autem nequaquam: tunc ipsa ex auditu iudicantes veramque opinionem nacti absque scientia recte iudicant ea, in quibus persuasi sunt, si modo bene iudicant? 7Ae. Omnino. So. Si tamen idem esset, e amice; opinio vera iudiclumque et scientia, nunquam iudex ille