Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/312

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
302
PLATONIS

summuas absque scientia recte opinaretur. Nunc autem uutrumque diversutn quiddam esse videtur. 7Ae. Quod ab aliquo de. scientia quondam audivi, oblitus eram, sed iam reminiscor. inquit autem opinionem veram cum ratione scientiam sse, sine raiione expertem scientiae: et quae ratione carent, sciri non osse; quae vero rationem habent, sciri. So. Quam praeclare oquerist Sed haec ipsa quae sciri possunt et quae non, dic quomodo distinguebat, ut videamus, utrum tu et ego similiter, acceperimus. 7e. Inventurusne sim ignoro: forte vero exponente alio quodam assequerer. So. Audi igitur pro somnio Somnium. Ego quoque accepisse a quibusdam mihi videor, prima ipsa velut elementa, ex quibus homines et alia componuntur, orationem non habere. Nan unumquodque illorum secundum seipsum nominare licet, praedicare vero aliquid aliud minime, neque quod est neque quod non est. lam enim essentiam ipst vel non essentiam adhiberi contingeret. Oportet tamen nihi apponere, si forte illud ipsum solum quis dicat. etenim neque ipsum neque illud, neque unumquodque neque solum, ncque