rere forte deterret pudor. A me igitur rogatus, ab illis quoque hunc in modum interrogari putato. Quidnam reportabimus, si in eam nos tradiderimus disciplinam? quibus de rebus rei publicae consulere poterimus? nunquid de iusto solum et iniusto? an praeterea de his quae modo Socrates adducebat? Da operam igitur, o Gorgia, ut his respondeas. Gor. Conabor equidem omnem tibi rhetoricae facultatem planius explicare. ipse enim perbelle ad id nos deduxisti. Scis utique, haec navalia, ut moenia Athenarum portusque dispositionem partim Themistoclis, partim Periclis; non opificum consilio esse constructa. So. Feruntur haec, o Gorgia, de Themistocle. Periclem vero ipse audivi de muro medio construendo civitati persuadentem. Gor. Praeterea quotiens de his, quae tu modo referebas, deliberatur, vides oratores ipsos consulere, eorumque in his rebus praeferri sententias. So. Haec equidem admirans, Gorgia, iamdudum a te de rhetoricae potestate perquiro. nempe mihi haec cogitanti divina quaedam potestatis eius magnitudo videtur.
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/32
Appearance