absolute percipiendas. et si quis notam syllabam, elementum atara ignotum dixerit; ultro illum vel invitum iocari putabimus. 7Ac. Et maxime quidem. So. Ceterum aliae quoque eiusdem rei demonstrationes paterent: propositum. vero ne propter haec inquirere dimittamas: quid scilicet de hoc iudicendum sit quod dicitur, rationem ctm opinione vera perfectam scientiam esse. 7he. Inquirendum omnino. So. Dic age, quid ratio nobis significet. e tribus enim unum quiddam significare mihi videtur. tae. E quibus? So. Primum esse arbitror, cogitationem suam voce per verba nominaque exprirnere, : opinionem proriam in voce, perinde ac in speculo et aqua, monstraptem. onne tale quiddam sermo tibi esse videtur? Te. Mihi vero. So. Eum, qui hoc agit, loqui dicimus. Nonne hoc quisque facere potest, ostendere scilicet ocius aut tardius, quid sibi de singulis videatur? nisi forte mutus vel surdus natura sit. atque ita quicunque recte aliquid opinantur, cum ratione opinari vi
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/323
Appearance