Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/356

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
346
PLATONIS

men te iocando mordere aliquantulum decet, quam simillimus esse tum forma turp ceteris omnibus, latissimo ili pisci marino, qui stupor dicitur. ille siquidem hominem sibi propinquantem atque tangentem stupidum reddit. Et tu. quoque nunc me Stupefacis. re vera enim et animum simul et os stupidum habeo, haesitoque, nec quid tibi respondeam, invenio, quanquam millies iam de virtute permulta et adversus quam plurimos disputavi, et, ut mihi visus sum, quam optime. at in praesentia nec etiam quid ipsa sit virtus, proferre ullo pacto valeo. Itaque caute tibi consuluisse te censeo, quod nunquam alio peregrinaris, nam si, advena in aliena urbe haec ageres, utpote praestigiator quidam atque veneficus supplicio forsitan afficereris. So. Callidus es, o Menon. ac ferme nunc me decepisti. Men. Quamobrem, o Soerates? So. Adverti iam, quam ob causam imitatione quadam me depinxisti. qquanam alia de causa, nisi ut ipse quoque te copntra depingam. viri enim honesto habitu praediti cum effnguntur, delectari solemt: illud quippe conducit. honestorum enim honestae sunt et Imagines. at ego personam tuam »minime effingam. Eruidem Si piscis Ule stupi